Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 63
potentia oculi indivisibilis informatur? Experientia quoque illis
repugnat.
Ut enim ignem sentiamus non oportet totam formam ignis suscipere:
sed
sufficit parum calefieri. Sensus ergo non fit informatione,
sed immutatione. Item
cum pura passivaque potentia sit; non aget:
quomodo ergo spoliat obiectum sua forma
aut similitudine, seque vestit
illa? Hinc altercantur
Peripatetici dicentes alij, sensum agentem
reperiri (nesciunt autem
intus–ne vel extra) qui formas e subiectis extrahit,
et immateriales facit, et
potentiae copulat. Alij vero dicunt obiecti
actum sufficere ad movendam potentiam.
Illi quidem aperte
mentiuntur. Nam in tactu palam ipsummet obiectum seipsum
tactui
imprimit, sicut haec penna scribit, et spina pungit, et calor calefacit,
in
tactum se intrudendo. Gustabile quoque ipsum penetrat linguam: nec
est qui
illud sua forma spoliet, sed ipsummet cum tota sua mole ingeritur
linguae et
sentitur. In odoratu quoque vapor ipse penetrat, et per
se exhalat ab obiecto calor
cum tenui fumositate, moveturque usque
ad narices, nullo agente sensu: nisi quis
dicat ignem agentis sensus
opera fumum facere. Ficta ergo res est sensus agens, et
visui tantum,
audituique posset, cum mille tamen absurditatibus, coaptari ea
tantum
ratione, quod procul sentiri colores et soni videntur, et non
cominus,
quod suasit Aristoteli sensibile positum supra
sensum non sentiri:
sed ad sensationem requiri obiectum, potentiam, et debitam
distantiam.
Sed hoc mendacium est in omni sensu, quamvis in his duobus
quid
apparentiae parum peritis habeat. Attamen sonus super aure
sentitur, et magis intus,
ut pulex ibi agitatus. Digitus autem oculo
superpositus non videtur, quoniam non est
obiectum, sed lux tincta
ipso; quae a digito opaco sic apposito tunc nulla resilire
potest. Sed si
digitus lux esset, et oculos non destruens, superposita bene
videretur:
ut crystallus et aqua natantium oculis videntur, quoniam lux in
eis
recipitur.
~ Quare tantum abest, ut sensibile non sentiatur positum supra
sensum,
quod totum oppositum est modo perpetuo verum. Caeterum ne
horum sensuum
obiecta laederent, quando praepotentia sunt; et ut a
longe percipiantur, ut mala
bonaque praecaveantur et praecaptentur,
consultum est, ut a longe spiritus in his
sensoriis praesentiret; sed non
absque tactu reali: quem in auribus confitetur Aristoteles , reali sono
percussis: sed negat in visu. Sed
illuminatus [Aristoteles] (inquit) aër actuatur, ut
possit suscipere
speciem visibilem, quae fertur ad oculum potentiaeque
visivae copulatur, ut eius
forma: ubi nullo pacto sensum agentem ponit;
sed opinioni secundae favet. At ita
iners est ipse et sequaces, ut
nunquam invenire potuerint, quae sit causa deferens
speciem visibilem.
Non enim illis lux est; cui nimirum hoc munus tantum
mandant
videlicet actuandi diaphanum aërem: Nec aër illis defert, cum non
sit
activus expoliationis obiecti et vestitionis potentiae. Atqui si aër ad